Pour une meilleure navigation sur le site, activez javascript.
page suivante »
                          HISTOIRE DE CHARLIEU.                          161
   L'article 2 garantit la* transmission des héritages sans frais en-
tre parents et moyennant le droit de vente entre ceux qui ne le
sont pas.

ville unum livroul (1) bladi per podrigiam et unum bichetum [        Item
prior débet] habere nuncium qui allocet et per villam eat, commandando
panem ad facicndum ; qui nuncius habeat pro voluntate domini panis de
pasta ; quod si termino statuto allocations, requisitus fuerit nuntius de
quoquendo               secundam requisitionem alterius dici facere débet.
Excipiuntur enim furni de vico de Palude et de Chalme, in quibus prior
et ecclesia nichil habent.
   3 1 . Item prior et ecclesia debent furnare bichetum     ,    per villam,
et pro quolibet bicheto bladi mensurati ad bichetum ipsorum , debent ha-
bere manuatam bladi ad manum venditoris.
   32. Item. Ecclesia vel mandatum ipsius habet in sexaginta potis vini
venalibus [deneriatam] vini, et obolatam pro quarta quam debent tradere
et adcomodare -, et propter hoc debent tradere et commodare potos ad
mensurandum et temptandum dolia dicte ville.
   33. Item. In sale grosso, habent de sextario [qui ven]ditur manuatam.
   34. Item. Summata alterius salis qui vocalur salions a venditore habent
unum denarium, et ab emptore unum denarium si revendiderit ; si fuerit
in propriis usibus hospitii, nichil débet ; et propter hoc [debent] men-
suram que carta vocatur commodare.
   35. Item. Prior habet credentiam in dicta villa, in cibis venalibus, per
quindecim dics; sed habere débet certum nuntium qui accrédita recipiat.
Et si, elapsis quindecim diebus supradictis, accrédita non persolverit vel
reddiderit, ex tune non habet credentiam in dicta villa quousque omnia cré-
dita fuerint persoluta.
   36. Item. Prior et conventus taie banum babent in dicta villa, in mense
maii, quod possunt vendere vinum legitimum etfranchum, duobus denariis
superadditis in quolibet poto vini vendito rationabiliter mense aprili pre-
cedenti, salva etiam libertate burgi militum, in quo possunt omnes bibere
absque aliqua contradictione ; sed si de dicto burgo vinum in villa afferatur,
potest servions prioris, si afferentem vinum invenerit, vas et vinum reti-
 ncre, sed aliam emendam portitor non incurrit. Sciendum etiam est quod
habitatores ejusdem loci et alii vendere possunt et emere unum potum
 vini et plus quantum eis placuerit in mense maio supradicto.


  (1) Voy. le Glossaire de Ducange au mot LIBRORIUM,

                                                               11