page suivante »
150 CHARTE DE DONATION.
famulantium necessitatibus auxilium libentius porrigi-
mus, tanto id nobis ad mortalem vitam temporaliter
deducendam et ad futuram féliciter obtinendam commo-
dum provenire confidimus. Igitur notum esse volumus
cunctis fidelibus sanctas Dei Ecclesias nostrisque, prsssen-
tibus scilicet et futuris, quoniam adiré serenitatem nostram
Ciraldus cornes et fidelis noster suppliciter flagitans, qua-
tenus monachis ex monasterio Kariloci,quod estdicatum
in honore sancti Stephani, in comitatu Mati(scon)ensi.
Cujus petitioni utpote rationabili annuentes , per hos
nostrae Celsitudinis apices concedimus ad ipsum monas-
terium monachisque ibidem Deo militantibus abbatiolam
in honore sancti Martini (3), cum omnibus ecclesiis ad se
pertinentibus, cum terris, pratis, pascuis, silvis, aquis,
aquarum decursibus, cum exitibus et regressibus, et omni-
bus integritatibus, pro mercede D. Karoli imperatoris
et animas nostrae remedio ac conjugis nostrae, ipsi loco
et suis ab hodierna et in posterum perpetualiter concedi-
mus possidendam; et ut nostrse confirmationis auctoritas,
Domino protegente, nostris futurisque temporibuS in-
convulsa permaneat, manu propria subter firmavimus et
annuli nostri impresione insigniri jussimus. Signum
Bosonis serenissimi Régis. Stephanus notarius ad vicem
Àdalgarii recognovit. Datum ni nonas decembris, indic-
tione xn, anno i regni domini Bosonis. Àctum Kariloci
monasterio, in Dei nomme féliciter.
Collationnê : MARJOLET.
(3) Cette petite abbaye de Saint-Martin était située dans
le faubourg de Mâcon ; elle fut ensuite donnée aux moines de
Cluny par le roi Louis d'Outre-mer en 1)40, ou plutôt par l'em-
pereur Louis l'Aveugle , fils de Boson , au commencement du
Xe siècle.
(4) Adalbert était évêque de Saint-Jean-de-Maurienne en 878
et 879.
C.-U.-J. CHEVALIET.