page suivante »
318 CHARTES RELATIVES A L ' É G I J S E DE BELLEY.
Item alia carta in eodem mandamento de Bozosello et
in eadem parrochia, ubi dicitur Costa, quod est in ea
Cotonacum, et est in pago Salmoriacensi et in episco-
patu Qratianopolitano.
(2 avril 1003.)
In Christi nomine, notum esse volumus quod laboratores
quidam, Eldradus et cum infantibus suis Adalgis etDura-
dus etGuioni, venientes postulaverunt dommim Hotdoni
episcopum, ut aliquid terre ex ratione sanctiAndree, quà m
per precarie largitatern adquisivimus, sibi et uxoribus et
heredibus eorum traderet ad médium plantum, secundum
Galliarum morem : quod et fecit. Predicta cepis sita est
in pago Gratianopolitano, in agro Salmoriacense, in villa
Cotonaco, et ungitur undique ex eadem arva : banc diffi-
nitionem predictus episcopus et comitus, ut supra taxa-
vimus, prelibatis viris tradit more Burgundiorum ad
rnedium plantum. Si quis vero cartulam hanc corrumpere
temptaverit, non valeat vendicare quod repetit, sed cui
rixam moverit argenti libras persolvat septem ; sicqu'e
bec inde scriptura jugiter vigeat, cum stipulatione sub-
nixa, in posterum. Signum domni Otdoni episcopus. Sig-
num Umberto comiti etuxori sua. Signum Borcardi. Sig-
num Gottafredo et alium Gottafredo. Signum Amiconi.
Signum Ausierio. Signum Ardenc. Actum apud castrum
Bocissello, per manum Constantino archipresbitero, feria
sexta, IIII" nonas aprilis, annos decim régnante Radulfo
rege.
C.-U.-J. CHEVALIER.